Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 605

Duodecima quaestio non in eo consistet, potissimum,

an fabula quaedam poetica, et fictio fabulosa, rectius rationalis sit,

ac fictus aliquis apologus, atque pulcrius, praesertim hac aetate nostra,

qua animalibus etiam praeter hominem aliis denuo nonnihil intellectus ac rationis veritate sic satis aesthetica tribuitur,

an tandem rectius mere rationalis, quam mixta, §~537.

Haec potius sic: An fictis personis, iis etiam, quas alias bruta censemus,

immo vegetabilia, suum tamen ἦθος verisimile tribuatur,

quod aut ex analogia mundi poetici,

aut ex insufficientibus historiae naturalis traditionibus,

aut ex opinionibus eorum, quorum potissimum gratia scribimus, ipsis conveniat? §~495.