Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 346

Quam gradationem, quod incrementum climacis sub nomine iam numeravimus cum Longino in argumentis ac figuris augentibus, §~334, eius aliquam speciem aliqui climacis nomine donantes in figuris etiam dictionis habent, incremento recte ad figuras sententiae relato. Tunc Climax strictius dicitur, quando minus illud, dum ab eodem ad maiora scandimus, simul repetitur, §~333.

Videamus exemplum ex Epicharmo apud Athenaeum ex versione Vossii, quia simul, uti legitur, in ultimis anticlimacis reliqua deturpantis §~335 exemplum exhibet: Ex sacrificio epulum, ex epulo compotatio, quod festivum mihi quidem visum, ex compotatione petulans comessatio, ex comessatione furor, ex furore lis apud iudicem, ex lite ac iudicio condemnatio, ex condemnatione compedes, gangraena, vel sideratio, et mulcta.