Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 584

Studium hoc veri in aestheticohistoricis, quoniam maximam partem inferioribus animi facultatibus exercetur, §~583,

non fictionibus solum latius dictis, §~505, indiget,

sed in meditationibus etiam paululum extendendis interferet complete certo a se cognitis, ut strictissime vera,

tum generalia minus certa, tum singularia, quae num vere sint huius universi possibilia, complete convictum non est. §~507.

Hinc neque hoc veri studium assurget ultra verisimilitudinem, §~483,

neque tamen qualemcunque sataget attingere,

sed sicut in interspersis suis generalibus dogmaticam, §~577, amplectetur,

sic in ideis strictissime dictam, §~530, ne strictius quidem dictas fictiones historicas omnes refugientem, §~509,

tamen et in his aversam ab omnibus, quae falsitatis moralis, levis partium studii, credulitatisve iure possent accusari,

et poeticarum omnium fictionum, et utopiam et mundos, praeter hunc, optimos, quoties historica fide suas cogitationes obligat. §~566.