Omnis itaque lux aesthetica, quam in rebus intendas directo, perspicuitas rerum erit sensitiva, claritatis per multitudinem notarum extensio, §. 617. etiam absoluta, comparativa vero vividarum cogitationum et materiae nitor ac splendor. M. §. 531. Neroni Tacitus Ann. XIII. 3. puerilibus statim annis coelanti, pingenti, cantus aut regimen equorum exercenti, et aliquando carmina pangenti, (quae farrago variarum occupationum!) vividum animum tribuit. Spurinnae Plinius ep. III. 1. inde putat agile corpus esse et vividum, quod non solum, quoad honestum fuit, obierat officia, gesserat magistratus, provincias rexerat, multoque labore meruerat otium, sed etiam senex ambulabat mane millia passuum tria, nec minus animum, quam corpus, exercebat, mox vehiculum ascendebat, e. c. Ubi mira denuo motuum variatio, quotidianaeque vivendi rationis vicissitudo.