Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 624

In picturis alios horrida, inculta, abdita et opaca, contra alios nitida, laeta, collustrata delectat. Quid est, quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, quum in suo quodque genere praestet, et genera plura sint? Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus, existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, (pulcerrimum, etiamsi lateret, (multos) idque ab eo posse, qui eius rei gnarus esset, indicari. Cic. orator. 36. Si quos in aestheticis absoluta pulcritudinis luce destituta, §. 617. absolute horrida, inculta, abdita et opaca delectant, falluntur illi, nubemque pro Iunone, per me licet, amplectantur. Verum in omni venustate generatim, sicut in pictura, modo sint omnia luce, quam absolutam diximus, conspicua, non omnia, sed quaedam tantum, comparative lucida

<p>Ore floridula nitent,</p>
<p>Alba parthenice velut,</p>
<p>Luteumve papaver,</p>
Cat.

quaedam sunt vere, sunt belle perspicua, quanquam, cum nitidis illis et admodum collustratis ubi comparentur, appareant opaca, quaeque primo obtutu iudicentur horrida, §. 621. Eleganter, non omnia, sed plura nitent in carmine. Hor.