GENUS COGITANDI luce absoluta aesthetica non destitutum si dicamus SIMPLICITER DILUCIDUM et perspicuum (sensitivae) §. 617. sicuti comparativa etiam luce fulgens NITIDUM et splendidum: praeeuntem sequimur Quintilianum VIII. 3. quando: Emendate quidem, ait, et dilucide §. 619. dicentium tenue praemium est, magisque vitiis carere est, quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. - Non assequutus esset Cicero docendo tantum iudicem, et utiliter demum, ac latine perspicueque docendo, quod eum assequutum esse nitore fulgentium armorum, §. 282. vidimus. Sed hic ornatur, (licet enim repetere, §. 622.) virilis, fortis, ac sanctus sit, nec effoeminatam levitatem, nec fuco eminentem colorem amet, sanguine et viribus niteat. §. 619. Hoc autem adeo verum est, ut, cum in hac maxima parte sint vicina virtutibus vitia, §. 622. etiam qui vitiis utuntur, virtutis tamen his nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. Non nego hanc esse virtutem. Sed illis eam non tribuo.