Huius obscuritatis §. 636, 637. non unum exemplum nobis offerunt Ciceronis libri de natura deorum, quorum l. III. 94. Cotta dicendi finem facit: Haec fere, inquiens, dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem, sed ut intelligeretur, quam esset obscura, et quam difficiles explanationes haberet. Quoniam enim per omnem eorum decursum evidentissimae religionis naturalis quaestiones, cum superstitionibus graecoromanis misere confunduntur, quarum plerasque Stoici sub tutelam philosophiae sinistris avibus receptum ibant, §. 636. quas omnes, sed cum veris verissimae religionis anticipationibus, in sinu certe, ridebant Epicurei: §. 637. Cotta academicus, dum illas impugnat, nunc obscuritatem porticus iure suo false ridet, quoties hi somniorum interpretamenta crepabant, §. 638. nunc Epicureorum vanas ambages, et impudentem audaciam bene perstringit, quando hi divinorum satis incurii, deorum tamen quasi carnem et quasi sanguinem, et intermundiorum otia multis exponebant, ne nihil omnino de diis dixisse viderentur, nunc autem et vehementius invectus etiam in illam rationem, quae de Providentia sanctissime et providentissime constituta est, multa per se obscura callide fingit, quae sunt aperta cuivis veriorem religionem agnoscenti, §. 639.