Obscuritatem aestheticam generatim cauturus non curat ille quidem subtilitates κατ' αἴσθησιν supervacaneas, eas dispulsuris obscuritatem omnem κατὰ νόησιν intactas relinquit. §. 631, 632. neque trepidat confundere, quae salva pulcritudine totius ulterius in frustula dissecari non opus est. §. 642: vitat tamen confusum atque PERTURBATUM COGITANDI GENUS, venustae distinctionis et analyseos nescium. Quam primum enim de toto certae materiae tot partes, tot varia videas animadvertenda per necessitatem aestheticam, quot in unum confusa, simul in eundem spectatoris obtutum congesta, huius oculos praestringerent, et mole sua vim attendendi obruerent, §. 636, 637. distincta requiritur argumentorum acies, quae intellectui pulcro sistat totum partium successivo splendore nitentium, §. 428, 618. cf. Quint. l. IIII. 2.