Hinc longius si permittitur cogitationes protrahere, v. g. plures ad clepsydras, et singularis iure poscitur perspicuitas, ut a caussarum patronis, §. 616, 645. rectius intellectus pulcer extensivae distinctionis luce pascitur per contemplationem totius, dum partibus iam planissime dictis, iam nitore quodam ornatioribus recreatur analogon rationis, §. 617. quam si sequereris Fusi cuiusdam ac Pomponii meditandi rationem, quos Crassus apud Ciceronem de or. III. 50. simulac agere coeperint, se negat intelligere, nisi admodum attenderit, ita confusam esse, ita perturbatam orationem, nihil ut sit primum, nihil secundum, §. 650. ut oratio, quae lumen adhibere rebus debeat, ea obscuritatem et tenebras afferat, atque ut quodammodo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur.