Quemadmodum autem lux aesthetica non est illa, qua potissimum genus cogitandi logicodogmaticum gaudeat atque collustretur: §. 629, 630. ita obscuritas, quam philosophis ac mathematicis scientifice commentantibus, veluti propriam ac naturalem, queruntur lectores uno rationis analogo percipere laborantes huic non scripta rationis effata, κατ' αἴσθησιν quidem est obscuritas, §. 631. neque tamen aesthetica, §. 633. Neque prius solidior philosophia mathematicorum vel assequetur vel tuebitur evidentiam, quam obscuritates eiusmodi non culpae scribentium, sed inscientiae vel inadvertentiae non assequentium assignaverimus, eadem cum veri conscientia animique tranquillitate, ac, non Caecilius Gellii XX. 1. duodecim tabularum obscurissima, sed mathematici tenebras illas, quarum plebs pulverem et radium reos agit.