Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 653

Ipse Crassus apud Ciceronem, qui latissime profert oratoris, hinc et simul ingenii pulcri, pomoeria, quando se fingit contra eos disputare, qui oratorem ab omni doctrina rerumque maiorum scientia excludant, de or. I. 68. Quoniam, inquit, philosophia in tres partes est distributa, in naturae obscuritatem, §. 639. in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores: duo illa relinquamus, idque largiamur inertiae nostrae, tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus. Equidem nec illa duo priora sic relinquo, ut negem illorum solidam scientiam oratori, et omni felicius elegantiora cogitaturo singulariter utilem, aliquibus autem omnino necessariam: nec tertium de moribus ac vita locum ita teneo, ut audeam ullis belle cogitaturis auctor esse nuda bene beateque vivendi praecepta, sicut intellectu comprehenduntur ac ratione demonstrantur, suis inferere, nisi plausum Antonii velint, §. 121. Neque tamen philosophus ubique meum putem de vita ac moribus ita cogitare, ne quid in meditationibus ad intellectus et rationis Cynosuram exactius directis obscuri superesse videatur ad earundem examen paene solum rationis analogon intensuris lectoribus, §. 652.