Fecit huc usque consideratae caliginis aestheticae turpitudo, ut a multis vix veniam impetraret, cui vel imprudenti subobscuri non nihil, dum belle cogitare parat, videatur elapsum, adhibens autem latebram obscuritati, ut e. g. iidem versus alias aliam in rem adhiberi possint, dato consilio, calculis ille censorum paene omnium singulis condemnaretur. Verum neque sponte nascuntur, nec inducuntur ab artifice quibusdam rebus umbrae semper malis ominibus, §. 634. Possit quibusdam a te dilucide cogitatis §. 625. maius adhuc lumen §. 617. affundi, sed ita tamen, ut rotunda brevitas, S. VIII-XIII, apta dignitas ac magnitudo, S. XV-XXVI, veritas amabilis, S. XXVII-XXXVI, perspicuitas totius elegantius concipiendi, S. XXXVII bonae fidei persuasio, motus ac incitatio animorum, inde sperandae, aut plures harum gratiarum §. 22. simul plus inde detrimenti capiant, ac ex gradu lucis nitorisque dato pulcritudo totius creverit: tunc lucis eiusmodi comparativae defectum vel natura ortum feres, vel limae studio curabis omnino, S. VI. per exceptionem non inelegantem. §. 25.