Unum insigne sumamus exemplum ex Ciceronis libris de divinatione. Venuste cogitet eandem recens aliquis auctor nostrae aetatis hominibus, religionem Christi moresque nostros edoctis. Obiiciat et sibi, sicut Cicero, l. I. 35. Non reperio caussam. An etiam solvisse belle nodum iudicabitur sibi respondens ipse: Latet fortasse obscuritate involuta naturae? §. 649. Nonne plurimis eo ipso habebitur confessus eam esse qualitatem aliquam scholasticorum occultam? An plurimis ambagibus prudenter exponet, quicquid in extis tota deliravit Etruria? an multus erit, si sapit, in significationibus fulgurum et fallacissimis portentorum interpretationibus? An apte definiet, quae terrae fremitus, mugitus, motus gravia ac vera civitatibus praedixerint? An omnem potius veterum manticam in superstitionum umbris relinquens solam naturae lucem melius sequetur? §. 654.