Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 656

Si qui sint in criticis, de quibus §. 654. quibuscum auctoritatibus pugnandum est, §. 79. evocant illi suum, immo nostrum in his; illum Top. 3. ubi narrat Trebatium a legendis Aristotelis topicorum libris obscuritate revictum esse, philosophis autem Aristotelem ignorantibus eo minus ignoscendum autumat, quod, non modo rebus iis, quae ab illo dictae ac inventae sunt, allici debuerint, sed dicendi quoque incredibili cum copia, tum etiam suavitate. Est ergo quaedam obscuritas, vel doctum aliquem Trebatium a legendo absterrens, neque tamen tollens incredibilem suavitatem. Haec sane caligo non est, §. 614. erit igitur umbra aesthetica, §. 654.