I. Quae rotunda brevitas nec illustrate permiserit, nec omnino reiicere, sunt obumbranda, §. 654. Nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περιττολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo, sunt enim, si vere sint otiosae, vitia non tantum in narrationibus, sed ubique, non tantum brevitatis caussa fugienda, sed etiam quia supervacua cum taedio dicuntur, hinc attentionem auditoris etiam a necessariis cum periculo subtrahunt. Huc potius, ars, qua efficiemus, ne nimis longa sit quaedam bellae meditationis portio, quae poterimus, differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus. e. g. Quas occidendi caussas habuerit, quos sibi conscios assumpserit, quemadmodum insidias disposuerit, probationis loco dicam. Quint. IIII. 2.