Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 658

II. Quae comparata reliquis pulcrae meditationis partibus tanti non sunt, ut aequabilis cogitandi ratio §. 267. possit iisdem illustrandis immorari, licet omitti cum nugis ex dignitate non possint, §. 191, 193. obumbranda sunt, §. 654. e. g. ut obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla muriae, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio, et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic quum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis rerum in corpore sitarum aestimatio, splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur, atque intereat necesse est. Cic. de Fin. III. 45. Hinc in pictura virtutis heroicae, et inter superiores ingenii dotes, si qua sit etiam de forma corporis iniicienda mentio, vix huius sine quadam umbra poterit aequabiliter cogitari venusta dignitas, §. 186, 299.