Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 659

III. Quae veritas aesthetice exacta praeterire vetat, eademque, §. 552. praesertim moralis, §. 433-436. illustrare prohibet, obumbrantor. §. 654. Maneamus in exemplo cognato §. 658. Si dicas, obscurari quaedam, ut apparere, quia valde parva sint, adeoque potius omittenda, quam obumbranda videri; nos quoque concedimus, e. g. quod dicit Epicurus de voluptate, quae minimae sunt voluptates, eas obscurari saepe et obrui eo usque, ut pulcrum sit omnino de iisdem silere. Sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis, tam productae temporibus, tamque multae, ut eas ne dilucide quidem et plane §. 625. commemorari a virtutum praeconibus esset contra exactam, aestheticorum praesertim, §. 211-215. verisimilitudinem. Itaque in quibus, propter eorum exiguitatem, ignoratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa, nec ne sint, nec interesse pulcritudinis in toto, cogitentur illa, necne; - Quibus autem in rebus obscuratio tanta non sit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum, hinc res eiusmodi quasi per transennam strictim ostendere verisimilitudinis pulcritudo iubeat. Bona autem corporis his rebus sunt, quas posterius posui, similiora. Habent enim accessionem dignam, in qua laboretur, etsi non dignissimam. Cic. de Fin. III. 29. 30.