Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 660

IIII. Quae tantae lucis capacia sunt, ut in plena luce fulgentia, verendum sit, ne totius, ad quod pertinent, perspicuitatem in meditatione pulcra necessario maximam impediant, donec haec illorum lucem vicerit, obumbrantor. §. 654. Obscurentur minora maioribus. Cic. de Fin. V. 55. Quoniam autem totum qualibet sua parte maius est: splendor partis vel optimae perspicuitatem totius obscurans pulcram meditationem deturparet. e. g. Habeas materiam tenuem, vel etiam unam ex mediis, delabaris autem eius occasione communes in locos actionum maximarum, honestatis ad severiorem naturae formulam conceptae, cognitionis de rebus coelestibus, ad quas

Flammeus et rapidi solis nitor obscuretur.
Cat.

Contemplationis rerum, quas a natura occultatas et latentes, indagare ratio potest, administrandae reipublicae, e. c. §. 642. Cave, ne tantum in haec splendoris, alias satis naturalis, §. 622, 623. congeras, ut eorum intuitu bonum tuum thema, velut tres Posthumi capellae, §. 222. perdatur ex oculis, aut evanescat, §. 265, 279.

<p>Et cedunt certis sidera temporibus,</p>
<p>Ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans</p>
<p>Dulcis amor gyro devocat aerio.</p>
Cat.