V. Impedimenta si qua clarius exposita fore suspiceris persuasionis illius, quam obtinere laboras, neque tamen omnino praeterire possis, obumbrantor. §. 654. Ita firmamenta ad fidem posita, aut per se diluenda, aut obscuranda, aut digressionibus obruenda censet Cicero in part. et 121. narrationem accusatoris vult esse quasi membratim gesti negotii, suspiciosum explicationem, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus, defensorem autem iubet, aut praeteritis, aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus et casus narrare. Hinc forte Theodori schola negavit dilucide exponere semper utile esse; §. 170. non ac si unquam omnem aestheticam liceret negligere perspicuitatem, §. 618. sed quia non omnia aequali in luce sistere comparativa §. 617. aeque conducat adversariorum utrique. Ex eadem hac regula diiudicari Quintilianus potest, cui III. 2. ridiculum est quibusdam in caussis veritatem esse obscurandam, caussam interserenti, quia obscurare qui vult, narret falsa pro veris, et in iis, quae narrat falsa pro veris, laborare debeat, ut videantur, quam evidentissima. Quoniam aliquam veritatem obumbrare, et loco eiusdem contrarium falsum narrare, quasi verum esset, prorsus non est unum idemque, immo subindicare quae verorum instar audeas, non est in iis prudenter semper omnibus elaborandum, ut videantur, quam evidentissima. §. 659.