Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 662

VI. Quae prorsus omittere non licet, neque tamen eam animi commotionem speras excitatura, quam intendis, vel omnino contrariam, obumbrantor. §. 654. Parum aut nihil inde venerationis in heroem suum esse redundaturum praevidens Virgilius, si alienam urbem, inscia regina, iniecto praesidio, clanculum irrepens citato gradu templum adit, in quo tutus sit, et ecce!

Infert se tectus nebula. Mirabile dictu!
Aen. I. 443.

An heroicum omnes censebunt, videre suos rapi in ius, neque tamen vel adire, vel verbo iuvare, metuere potius, quia

res animos incognita turbat?

Hinc Aeneas et Achates, dum

Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
v. 520.

Foeminae autem

Postquam animum arrecti dictis et fortis Achates,

Et pater Aeneas, - - -

Omnia tuta vident, classem sociosque receptos,

coram videbimus iterum, quem quaerebamus, et desiderabant forsan aliqui, heroa. Hinc

circumfusa repente

Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.

Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

§. 619.

Os humerosque deo similis. Namque ipsa decoram

Caesariem nato genitrix, lumenque iuventae

Purpureum, et laetos oculis adflarat honores,

§. 659.

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo

Argentum Pariusve lapis circumdatur auro,