Vidimus occasiones, in quibus per venustam meditationem
locus est et pluribus umbris. §. 654-662.
Quoniam autem has, non ordinarias cogitandi rationes, sed exceptiones, §. 654. a scriptoribus artis vel optimis, obscurationes etiam dici vidimus: in iis etiam cogitationibus, ubi prorsus non opus erat exceptione, male captantur a pusillis ingeniis, nec in eas, sed in meram caliginem et genus cogitandi plane horridum incidentibus, §. 634. Alii, dum communem loquendi morem reformidant, tunc etiam, quando servare eundem vera pulcritudo posceret, ducti specie nitoris, circumeunt omnia copiosa loquacitate, quae dicere volunt, ipsam deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque ultra, quam ullus spiritus durare possit, extendunt. §. 636.