Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 675

Si tandem eum omnem neges intelligi, quem de rebus, etiam arduis, disserentem aliqui, vel omnium rerum ac artium, immo linguarum etiam, ignarissimi, non ita capiant, ut omnem singulis exhausisse rem, nihilque fecisse reliqui, iudicetur, quod clarius adhuc perspicere quisquam desiderare possit: tunc ita loqui, ut hac ratione non intelligaris, utique fit sine reprehensione, neque tamen his duobus tantum modis, sed pluribus,

et hanc veniam petimusque damusque vicissim.

<p>Debuit adhuc nasci ille coquus, qui noverit omnes</p> <p>Sic condire cibos, sapidi ut sint omnibus aeque.</p> Hor. Hoc significatu dogmaticus omnis inveniet multos, a quibus non intelligatur, §. 671. ad sola singularia, quasi glebae, adscriptos; §. 404. vel etiam solis heterocosmicis, ne dicam utopicis, animo volvendis assuetos, §. 441, 534.