Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 676

Naturam materiae suae dimensus iustus lucis et umbrae dispensator, §. 667. attendat etiam internam eius turpitudinem vel pulcritudinem, §. 203, 204. quatenus a cogitationum pulcritudine differens facit; ut pulcra turpiter, turpia pulcerrime cogitari possint, §. 18. Quis enim dubitet, an pulcra turpitudinis imago, miscere debeat umbram et lucem aliter, ac non foeda solum pulcritudinis deformatio, sed etiam pulcra Veneris effigies? §. 666. Formaliter pulcram foedissimae mulierculae picturam exhibens Ovidius, Am. I. 8. in aliis ferae ductibus,

<p>Hanc, ait, ego nocturnas versam volitare per urbes</p>
<p>Suspicor, et pluma corpus anile tegi.</p>
<p>Suspicor, et fama est. Oculis quoque pupula duplex</p>
<p>Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.</p>

Nonne hoc lumen, haec fulmina reticuisset in quavis matrona, quam laudare aggressus foret; etiamsi fuissent magis conspicua magis rubris in oculis, ac huius anus erant lacrimosa vino lumina?