Denique materiae suae naturam prudenter perpendens, ut lucem et umbram caute dispenset, §. 667. de eo sit sollicitus, an ea iam per se satis certa videatur, an fulgentibus demum ex rationibus omnem suam evidentiam sperare debeat, an theoretica sit eadem, an practica. §. 576. In theoreticis enim et rebus eiusmodi, quae frustra probari, quarum rationes nequicquam recenseri videantur, multa nitere poterunt, quae vel omnino reiicienda, vel non nisi per umbras ostendenda sunt, ubi vel summa de veritate rei contentio, vel vehementiores animi commotiones excitandae praevidentur, §. 661, 662. vel atrocissimas accusatoris criminationes in foro, vel praesentissimum vitae periculum inter latrones a capite suo depulsurus, quis
<p>humum florentibus herbis</p>
<p>Spargeret? aut viridi fontes induceret umbra?</p>