Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 684

Iustus lucis et umbrae dispensator 4) iam etiam perspicuitatis caussa tenebitur nullam rem temere cogitare, velut abstractissimam et minime determinatam, quam non solum interne determinatiorem licet animo formare, sed etiam umbra quadam comitari; §. 440. Pulcre, Maecenas si sistendus est, adducit quasdam umbras, uti apud Horatium serm. II. 8, 21.

<p>cum Servilio Balatrone</p>
<p>Vibidium.</p>

Pulcre virtus si pingitur, eam, tanquam umbra, sequatur gloria, etsi haec nihil in se habet, cur expetatur. §. 212. Totus hic locus si contemnendus est in nobis, non est negligendus in nostris. Cic. tusc. quaest. I. 15. Ne turpis quidem Canidia Horatio est sine umbrarum magna comitante caterva. §. 676.

<p>Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes</p>
<p>Umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum?</p>

Hor. Serm. I. 8. 40.

Haec iusta lucis et umbrae dispensatio non est unum ex primis et facillimis artificium; sicuti nec fuit in pictura, nec esse quotidianis adhuc documentis comprobatur. §. 666, 682.