Sub eadem hypothesi §. 708. sequetur Epicureus aliquis unicam voluptatem, quam si formaverit animo, sicuti facilis est, et in vulgus pervulgata, neque totum caelestis nostrae Veneris systema, sed eius aliquam modo particulam, mente comprehenderit, §. 646. temere mollescet in eam levitatem, ut mites forsan aliquos Felicitatis ductus satis feliciter imitetur, quos autem graviores et austeros simul exprimere
<p>iubet horrida Virtus,</p>
<p>Armatumque Fide pectus, Rectique cupido,</p>
<p>Audita asperitate,</p>
Sil. XI. 305.
nolit laetioribus innectere, vel certe leviculo penicillo per male locatum spuriae lucis nitorem obducet, et hinc ponere totum nesciet sine fuco nimis florido. §. 704. Peripateticorum in his theoriam denique sequutus a vero Felicitatis colore propius aberit. §. 688.