Catholica, id est, (ut dicamus, quomodo possumus) universalia, vel perpetualia. (Quint. II. 14.) de moribus, virtutibus et vitiis, ex veritate coloris aesthetici satis exacta, §. 552. sibi familiaria reddere pulcre cogitaturus non tantum tenetur, si quando practica dogmatice tangere mens sit, §. 707. sed etiam ideo, quia moratum de singularibus, quoque tum strictissime veris, tum heterocosmicis, cogitandi genus illis catholicis et generalibus, veluti notionibus directricibus, utitur in informandis singularium ideis §. 653, 547. Si quis Cynicorum ex disciplina virtutem ac mores generatim fucis vero austerioribus adsperserit, virtutem etiam singularem certae personae, quam narrabit, vel finget, eam circumscribet, quae
<p>Sardois videatur amarior herbis,</p>
<p>Horridior rusco, proiecta vilior alga.</p> Virg. Ecl. VII.