Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 712

Quemadmodum omnis quidem eruditio, cum practica, tum theoretica, verior ad veriores rebus ad eam pertinentibus, et singularibus, quae sub se continet, inducendos colores multum facit, §. 63-67; tamen nulla facilius fucum vitare dabit ingenio, quod natura mediocriter felix hanc solam imitabitur, quam corrupta praeconceptis opinionibus omnia falso colore tingentibus: §. 707-711. sic praesertim artis aestheticae tum verioris magnum adiumentum est ad veros in rebus colores quaerendos, fugiendos fucos, §. 68, 69. tum falsae praecepta plus nocent, quam si prorsus artem eiusmodi nescires, §. 73. quoniam dum ea sequeris, ut tibi videtur, omnino securus, deliberato consilio naturam deseris fucos et pigmenta captans, §. 688, 110. in quae forsan impetu mere naturali non incidisses, §. 52.