Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 713

In deceptricibus artium aestheticarum, e. g. rhetoricarum, poeticarum, regulis non tanto cum periculo a veris coloribus ad fucos avocabunt omnino falsae, et adeo falsae, etiam aesthetice, ut ne pulcellam quidem aliquam veri speciem habeant, qua se tueantur: quam illae, quae tum magnis auctoritatibus defenduntur, tum in aliquibus locis exercentur commode, peccant autem in quantitate, quod logici dicunt, et catholicae cogitantur, quae tamen particulariter tantum verae sunt. §. 73. Hinc aestheticis tantopere distinguendae paucae venustatum leges immutabili necessitate constrictae, a consiliis aliquando bonis, quae, velut si aliter fas non sit, quidam, tanquam iussi, sequuntur, non raro praepostere. Nam mutantur pleraque praeceptorum caussis, temporibus, necessitate, occasione. Nulla rogationibus plebisve scitis sancta sunt. Decet, ut in picturis atque statuis videmus, variari habitus, vultus, status. Raro reperitur genus praeceptorum catholicorum, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. Quint. II. 14.