Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 720

Pulcre cogitandis insidere quidam venustatis, non fuco illitus, sed sanguine diffusus debet color, i. e. per ipsam materiae, cogitantis et obiectorum in personalibus praecipuorum naturam determinata lucis aestheticae modificatio. §. 688, 622, 623. Cic. de or. III. 199. Ipsa formae dignitas coloris bonitate tuenda est. §. 188. Cic. off. I. 30. Hic autem est quidam sine ullo fuco veritatis color. §. 423. Cic. de cl. orator. 162. cuius liniamentis flos pigmentorum recentium: defit potius, quam adsit nimius. 298. §. 691. Neque tamen desit naturam sequens variatio, §. 689. quia naturalis color ultra terminos a natura constitutos protractus et uno tenore continuatus tandem non nisi fucus est. Hinc intelligo Quintilianum, qui Cassio Severo tribuit ingenii plurimum, acerbitatem miram, summam urbanitatem, tamen in eodem non gravitatem solum, sed etiam colorem orationis desiderat, quoniam stomacho et amaris salibus plus, quam consilio, dederit. X. 1.