Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 722

II. Coniungam, uti coniunctum in Rutilii dicendi genere fuisse apud Ciceronem est. de cl. or. 113. colorem tristem et severum, acrem atque vehementem. Primus est color luctibus conveniens, non ita reliqui, nisi quibusdam tragicis. Est tamen verus quidam severitatis color, non modo non invidiosus, sed etiam popularis. Severitatem enim lego apud Ciceronem Fam. VIIII. ep. 14. non veritatem animadversionis tum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissimam. Est verus quidam color ex pudore relucentis acrimoniae, cuius totum genus excellet e. g. in caussis, in quibus potest inflammari animus iudicis acri et vehementi quadam incitatione. Cic. Or. II. 185. Quanquam dubium non est, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat. 317. Cicero tamen, operum colores qui satis norat, vehementer se agere fatetur, iracunde, negat. Philipp. VIII. 16.