Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 723

Hos colores mentiuntur fuci e. g. eorum qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adsunt, quos nunquam principibus defuisse putat Plinius Pan. 41. et omnis non iocis tantum ac hilaritati; sed etiam humanitati contraria severitas in cogitando iudicandoque. Acerbam eiusmodi severitatem amet una

Eumenidum intento turba severa foro.
Prop. IIII. 11.

Veram et fucatam acrimoniam pingit una Cicero, mores pulcre cogitaturi formans de Or. I. 182. quando: Haec, ait, adiuvant in oratore: lenitas vocis, vultus, pudoris significatio, verborum comitas. Si quid persequare acrius, (hic habes verum colorem, §. 722.) ut invitus et coactus facere videare. - Ea omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, (habes fucum pertinacis et acerbi litigatoris) valde benevolentiam conciliant. Quemadmodum vehemens proprie et recte Macrobio VI. 8. nimio impetu ac vi mentis instructum significat, M. §. 699: ita genus cogitandi vehemens et atrox fucum potius, quam verum ac laudabilem colorem, prae se feret, nisi admisceatur eidem genus lenitatis atque mansuetudinis. Cic. de or. II. 200.