Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 724

Hinc mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis. Quint. XI. 1. Unde colligas et asperum cogitandi genus colorem esse, et genus illud lenitatis atque mansuetudinis, §. 723. quo gnarus aliquis animorum tractandorum artifex assequatur, ut aliquid eorum quoque caussa videatur facere, contra quos armatus est. Iungamus luctibus convenienti colori, §. 722. necessarium periclitanti sollicitudinis colorem, eumque, quem sola habet poenitentia, si nulla contingit iis, qui peccaverant, excusatio. l. c.

Adspice, quot submittat humus formosa colores! Prop.

At cave, ne in fucum degenerent vel nimium trucis atque violenti, vel effaeminati, cogitandi generis, ne in foedam desperantium trepidationem, aut vilem ac humilem ante factorum exsecrationem ac palinodian.