III. Est SUBMISSUM COGITANDI GENUS, animi viribus ac impetui parcentis propter reverentiam. Quod quamdiu tantum sibi temperat ab affectanda ubertate, dignitate, exacto veri studio, nitore, ac ornatu, argumentationibus et contentione vehementioribus, quantum vel debita cogitanti, si qua debetur ipsi, reverentia, vel ea, quam ipse debeat nunc rebus ac personis, de quibus aut contra quas meditatur, nunc futuris suae meditationis spectatoribus praecipuis, κατ' ἤθη, §. 698. postulaverit: verum et naturalem colorem servat, §. 622, 623. Neque negliget moratum hoc, §. 226, 227. et aequabile, §. 267. et strictius etiam temperatum cogitandi genus, §. 270. regulam illam apud Ciceronem, Off. I. 90; Recte videntur praecipere, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos submissius geramus.