Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 726

Quam primum autem submissum cogitandi genus eo deprimitur, ut vel obliviscatur pulcre cogitaturus suae dignitatis, vel falsam et superstitiosam reverentiam, nescio quibus, nunc rebus, nunc personis exhibens rependove simulans, eadem retrahi se patiatur ab illa copia, dignitate, professione veritatis, ornatu, reprehensione, contentione tandem et impetu animi, quae prae se ferre decenter eleganterque potuisset: tunc idem humile, submissum, molle, effaeminatum, fractum atque abiectum cogitandi genus, uti βάθος, §. 217. ita fucus est. §. 688, 725.