Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 749

Comparatio descendens §. 742. erit b) si superius quoddam, vel genus, vel species, illustretur per inferiora, quae sub se continet, vel unum, vel plura. In priori casu erit exemplum, §. 526. in posteriori divisio, quam ad completionem saltim ultra dimidium processisse si aesthetice verisimile est, INDUCTIO AESTHETICA. DIVISIO, enumeratio perceptionum sub aliqua data contentarum, aesthetica cum partitione, vel completae vel incompletae, si cogitentur elegantius, ut figurae, nomine DISTRIBUTIONIS insigniuntur. §. 747. Huius igitur indolis comparatio descendens illustrabit α) genus quoddam superius per inferius, quod sub se contineat, genus, vel speciem, vel individuum, nunc unum, nunc plura; β) genus infimum per suam speciem et individuum, et perceptionem sub eo contentam vel unam, vel plures; γ) speciem per individuum, quod illa sub se continet, vel unum, vel plura.