Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 759

In hac lege probe notandum est, adiectum illi: caetera si sint paria. §. 758. In recentibus enim exemplis multae possunt esse rationes non raro, cur postponenda sint auctori prudenti vetustioribus. e. g. 1) si recentia vel vere non habeant eximium illud, quod per eadem illustrandum est, in tanta luce, in quanta vetustas habuerat, vel saltim ob invidiam nondum intermortuam et solitas acti temporis laudationes aequare prisca statueretur contra verisimilitudinem, saltim eam, de qua §. 486. Hinc est apud Virgilium loco citato satis altum silentium de agricultura italica sui temporis, simul autem consilium, ut in tali casu domestica tamen, licet olim facta, praeferantur, si potest fieri, vetustis et peregrinis simul. Tempore praesentia beatae vitae rusticae exempla prolaturus, in ecstasi philosophicopoetica, v. 475-485. quoniam aulae proxima non potest optare, tamen optat minus remota:

Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

Flumina amem silvasque inglorius. O! ubi campi,

Sperchiusque et virginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! O! qui me gelidis in montibus Haemi

Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra.