Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 760

Exempla recentia sunt aliquando 2) periculosa, quorum veritas odium parit, et calumnia potius et conspurcatio nominum illustrissimorum falsissima diceretur, quam illustratio.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,

Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,

Grande malum Turius, si quid se iudice certes.

Hor. Sat. I. 1. 49. Nec hic semper licet ad artificium Virgilii recurrere, §. 759. et in mortuos quidem, sed cives tamen et loco propiores scribere vel acriter, at venustius, irasci:

maiorum ne quis amicus

Frigore te feriat.

Hanc ob caussam in legendis exemplis suis aliquando satyricos ultra Sauromatas fugere libet, in mundum poeticum, §. 513. in quo tamen fictiones prorsus ignotas denuo, §. 518. analogicis postponunt. §. 516.