Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 761

Exempla recentia et domestica sunt 3) satis nonnunquam incognita, etiam relative, §. 757. quoties scilicet, vel eius sunt indolis, quam non nisi longa dies plurium ob oculos ponere soleat, e. g. praesentia principum consilia; vel ipsi spectatorum nostrorum primarii domestica negligere solent exterorum avidissimi, vel recentia et ante pedes posita fastidire, toti in eruendis quibusvis antiquissimis. Quanquam enim hic mos non est optimi saporis, tamen obiectum suum personale debet attendere pulcre cogitaturus, uti est, non uti debeat esse, hinc anticipationibus destitutum et cognoscendi studio, si domestica protuleris et

Antiquis non exaudita Cethegis.

§. 484.