Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 762

Exempla, divisiones, inductiones, distributionesque sic satis notae sint, neque tritae ac usitatae illustrationes §. 741. nec e contrario adeo vividae, ut fortiori luce perceptionem suam superiorem obscurent potius, quam illustrent, contra pulcram lucis et umbrae dispensationem. §. 682. In ultima lege praesertim cavendum est, ne differentia, et id in conceptu inferiori, quod non est determinatum in superiori, tantum lucis accipiat, ut tertia comparationis, et ea, quae superiori convenientia vividius in concreto inferioris pingere laborabas, obumbrentur, adeoque minus exemplum quadrare videatur, ac discrepare ab eo, cuius declarandi gratia proferebatur. §. 670. Non dissuadeo differentiam tangere, sed umbra sit exempli, §. 684. non lumen, §. 686. Ne seducente sub eruditionis specie transcendant horizontem aestheticum exempla, multo minus inductiones et distributiones, §. 121. ne illustrando vel βάθος, vel tumorem concilient, §. 329, 331. sint potius, quantum eius fieri potest, ex quibus simul exemplum ratiocinans et inductio persuasoria formari possit, et practice s. pragmatica, foecunda deducendis inde porismatibus ad agendum impellentibus. §. 721.