Nam et hic locum habet, quod iam §. 145. monuimus, schema vocabulorum et habitum vel situm extraordinarium, si figuris utaris mascule, nonnunquam accessorium tantum esse, ac veluti fortuitum in figuris, quae non ideo contemnendae sunt, quia sint figurae dictionis, sed ideo, quia cogitationibus ipsis et praecipuam quidem elegantiam conciliant, non fuissent in figuris dictionis habendae. Sic non pauci totam ad figuras dictionis referunt antithesin, quasi vero vocabulorum esset praecipua, non significatuum oppositio. Aliis quaedam saltim antitheseos species in meris dictionum figuris collocantur a non minus iniquis elegantiarum arbitris, §. 15. Proferam exempla.