Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 769

Antitheton cum aliqua perceptionum occurrentium in utroque oppositorum conversione, s. ANTIMETABOLE, sane ideo non potest excludi ex figuris sententiae, §. 765. quoniam inter eloquendum potest contingere, ut vocabula, quibus utrumque membrum oppositionis exprimitur, aliquam etiam conversionem subeant. In figuris autem dictionis ipse Quintilianus habet illam figuram, qua verba declinata repetuntur: Non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. Bella, profecto, non tam dictio, quam sententia Epicuri est, quam vere dicas philosopham: Esse sapienter infortunatum satius est, quam fortunatum insipienter esse. Huc, qua materiam, etiam dictum Simonidis, quod est apud Plutarchum: Poesis est pictura loquens, et pictura est tacita poesis. Huc illud Salviani de Bagoardis: Malunt sub specie captivitatis esse liberi, quam sub specie libertatis esse captivi. Huc tandem dictum Catonis et post eum Musonii: Si quid per laborem recte feceris, laborabit; recte factum tecum permanet; si quid turpiter feceris cum voluptate, turpe manet; voluptas perit. Gell. XVI. 1.