Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 770

Collatio pulcre cogitandi cum diversis ab eodem, quibuscum facile confundi posset, ad illustrandam eius differentiam, s. PARADIASTOLE, et contradistinctio, est antithesis non vocabulorum tantum perperam habitorum in synonymis, sed etiam, et maxime quidem, significatuum, vere differentium, quorum tamen attendi plerumque non solet, hinc eleganter indicatur aliquando, si momentum habet, diversitas. §. 768. Contentioni, §. 767. commodissime subiicitur et illa species, quam distinctionem diximus. Quint. l. c. Ovidius de edicto, quo Tomos adire iubebatur:

<p>Quippe relegatus, non exsul, dicor in illo,</p>
<p>Parcaque fortunae sunt data verba meae.</p>

Trist. II. 1. 137. Nec semper, quod adversum est, contrapponitur. Quint. l. c. Non opus est ad antithesin, ut vera adsit oppositio, quam logici contradictionem vere talem dicimus; sufficit ut apparens contradictio, ut contrarietas, subcontrarietas adsit, et quicquid vel aesthetice, primo saltim obtutu pugnare frontibus adversis sit verisimile. In dictis: Homo potuit non mori, potuit mori, nunc non potest non mori naturaliter, sed instat tempus, quo non poterit mori, contradictionis nihil est, elegantius tamen exornata dare possent antithesin. §. 763.