Quo vero iam nomine commendem oxymoron? Ennii: memet dementem; Terentii: cum ratione insanire, et: id aliquid nihil est; Ciceronis: dum tacent, clamant; Virgilii:
Num capti potuere capi?
Horatii, sed et heic iocati:
<p>Insanientis dum sapientiae</p>
<p>Consultus erro.</p>
Ovidii iniusta iusta et:
<p>Ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est,</p>
<p>Et, ne sit scelerata, facit scelus,</p>
quod miserrimum est fatum errantis conscientiae,
Impietate pia est.
illud multorum: male olent, qui semper bene olent; haec, inquam, omnia, quantis auctoritatibus bellam figuram, si taceo, clamant? Interim ingenue fateor, in omnibus figuris sententiae quae mihi minime placeat, hanc esse. Caussam puto frigidissimum abusum eiusdem, et trita exempla, tritissimorumque parodias magis inficetas, quibus circumsonant, qui nesciunt acumen aliud, quam paradoxes huius furfuris foecundum.