Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 772

Simpliciorem ad antithesin liceat relabi, quam sub dissimilitudine, §. 763. complecti solent, vere tamen inaequalitatem potius dicere deberemus, quando convenientia inter se in aliquo tertio, ideo comparantur, ut eorum illustretur inaequalitas, aut, hac concessa, declaretur illud minus esse, quod obiecto meo personali videbatur maius, vel vice versa. Talem antithesin Romuli et Augusti Ovidius habet, ad hunc illi praeferendum, Fast. II.

Romule, concedas. Facit hic tua magna tuendo

Moenia, tu dederas transilienda Remo.

Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit,

Hoc duce romanum est solis utrumque latus.

Tu breve, nescio quid, victae telluris habebas,

Quodcunque est alto sub Iove, Caesar habet.

Tu raptas, hic castas duce se iubet esse maritas;

Tu recipis luco, submovet ille nefas.

Vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges,

Tu domini nomen, principis ille tenet.

Te Remus accusat, veniam dedit hostibus ille,

Caelestem fecit te pater, ille patrem.

Sic Cicero iuris et armorum peritum inter se comparat, ut huius illustret excellentiam.