Comparatio latius dicta, §. 734. cum illustrando conferens ideam quamcunque sociam, coniunctam et connexam, quae neque simile, §. 735. nec pars, nec totum, nec illius superius, nec inferius, S. XXXXIIII. nec oppositum sit, S. XXXXV. quoniam peculiare nomen non accepit, generale retineat: 4) COMPARATIO STRICTIUS DICTA. Iam hinc patet iniri numerum huc pertinentium illustrationum non posse, nec diversis insigniri quamlibet denominationibus. Satius est apertos servari quosdam carceres, quibus includi queant promotura rem venustae meditationis, in occlusos iam et limitibus suis circumscriptos locos non intromittenda. Huc ergo refer exempli gratia comparationem a) caussatorum cum caussis, quas schola dicit externas, efficientibus et finalibus. Internas enim materiam et formam comparatio maioris ac minoris sibi vindicaverit, §. 742.