Habes hinc illustrationem α) effectus a caussa efficiente:
Pocula, caelatum divini opus Alcimedontis.
Virg. ecl. 3. 37. β) caussae efficientis ab effectu:

Conon, et quis fuit alter,

Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?

v. 42. γ) medii a fine:

Daphnidi, arcum

Fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,

Et quum vidisti puero donata, dolebas,

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

v. 15. δ) finis a medio:

Parta meae Veneri sunt munera. Namque notavi

Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

71. En! tibi pastores, qui
Felices poterant rerum cognoscere caussas!