Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 798

Haec antonomasia descendens praecipue placuit multis venustatum amatoribus, §. 797, 755. Clodium in sorores etiam ardentem Cicero Romanum Iovem dicit, §. 756, 754.

Quae autem hic insidiae sunt? aut quis nobis Hannibal navigat?

Petr.

Consulit ictericae lento de funere matris,

Ante tamen de te, Tanaquil tua.

Iuv. 2. Hac ratione totam periodi platonicae fabulam explicari debere reor, et locum Virgilii:

Alter erit tum Tiphys, et altera, quae vehat, Argo,

Delectos heroas, erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.

ecl. 4.