6) Ne facile cogitanda venustius speres spectatorum gratia, quibus tractandorum et totum et partes, immo vero partium etiam partes forsitan, ita nova sint, ut non nisi longe petitis aliquantulum illustranda possis praevidere, §. 741. Saltim enim dura videbitur spectatoribus tractatio, §. 787. nisi omnino non satis protensionis et simul intensionis in attendendo secum ferentes de te capiendo desperent, et sic omnis simul et curiositas concidat, et admiratio lucem et gratiam pulcris meditationibus circumfundens, §. 808. Belle cogitans nec omnem παραινέσιν a Paradiso, nec:
gemino bellum Troianum orditur ab ovo,
sed ut possit
<p>in medias res</p>
<p>Non secus, ac notas, auditorem rapere,</p>
res eligit, quarum, totum ubi novum fuerit, sint tamen partium apud auditores anticipationes quaedam, quarum partes si novae creantur, totius tamen iam adsit praeconcepta quaedam animis imago. §. 484.