Table of contents / Top-level index / Volume II

§ 820

MATERIAS ABSOLUTE EXHAUSTAS, de quibus nemo mortalium cuiquam aliquid venuste novi propinare possit amplius, alias ad horizontem aestheticum pertinentes, §. 119. vix reor ullas esse. RESPECTIVE autem exhaustae videri possint, de quibus datum ingenium datis obiectis personalium primariis vix aliquid venuste novi possit exponere. Hinc dissuaserim, si tecum est materiarum optio 7) ne temere thema tibi constituas, quod respectu tui tuorumque spectatorum ipsi tibi iusto te pede metienti possit exhaustum videri. Quoniam illud nihilominus aggressus aut pulcrum novitatis studium desperabundus, abiicies contra §. 808. trita quaevis et dicta sexcenties repetere satagens; aut illius tenax in magno periculo versaberis novi quidem, sed non naturalis, §. 622, 623. non coloris, sed fuci §. 688. rebus tuis inducendi. §. 706, 324.